HISTORIA EVANGELICA

CAPUT CLXXXVI: Quod angeli locuti sunt mulieribus

#Luc. XXIV#Marc. XVI

Et factum estcum mente consternatae essent mulieres de hoc quod viderant, ecce duo viri, id est angeli, in corporibus humanis, steterunt secus illas. Cumque declinarent vultum in terram, dixerunt angeli ad illas: Quid quaeritis viventem cum mortuis? scilicet in sepulcro, qui locus est mortuorum. Non est hic, surrexit, sicut dixit vobis, cum esset in Galilaea. Nota quod sanctae mulieres non corruerunt, sed inclinaverunt vultum. Et ideo mos ecclesiasticus est ut, exemplo earum et in memoriam Dominicae resurrectionis et in spem vitae nostrae omnibus Dominicis diebus, a Pascha usque ad Pentecosten, non flectamus genua, orantes. Et addiderunt: Ite, dicite discipulis ejus, et Petro, quia surrexit, et ecce praecedet vos in Galilaeam. Et recordatae verborum Domini, ibant.